# In Psalterium Expositio 1.45.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.45.7

Vers. 5: Deus in medio ejus non commovebitur: adjuvabit eam Deus vultu suo. Non sic in medio esse dicitur Deus, quasi loci alicujus amplitudine concludatur; ille enim spatio ullo non clauditur; quoniam non inaequabili benignitate, sed aequaliter ubique totus est. Ideo autem in medio dicitur, quia fideles semper intendit. Quapropter merito secundum justitiam suam in medio Ecclesiae narratur esse Deus; quia universos voluntate aequabili contuetur; nec aspectu quis ejus fraudabitur, nisi qui ab eo se reddiderit alienum. Non commovebitur, de Ecclesia dicitur, cui singularis data est illa promissio: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Commoveri enim non potest Ecclesia quae in solidissima petra, hoc est Domino Christo noscitur esse fundata. Sequitur, adjuvabit eam Deus vultu suo, id est praesentia incarnationis suae, quando vultus ejus salutaris illuxit. Adjuvabit enim dixit, id est saeculari adversitate laborantem.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
