Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.45.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Conturbatae sunt utique gentes, quando cum essent idolis devotissimae, subito incognitae sibi religionis regulas audierunt. Multos enim miraculorum operatio convertit, multos praedicati judicii terror afflixit; et quamvis perducerentur ad bonum, non poterant animum non habere turbatum. Sequitur, et inclinata sunt regna, id est humiliata sunt ad adorandum, non ad cadendum; quia tantum unusquisque erigitur, quantum in illa satisfactione curvatur. Adjecit, dedit vocem suam Allusimus, et mota est terra. Non dixit vocem suam protulit, sed dedit, quasi mirabile donum, quasi praemiale beneficium. Vocem vero sanctam praedicationem dicit, quam et per se et per apostolos tonitruali virtute per universum mundum omnipotens Doctor insonuit. Ad quam necesse fuit tremefieri peccatores, qui terribilia jussa aeterni Judicis audiebant.