Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem pro filiis Core psalmus. Omnia quidem nomina tituli istius retinentur exposita; sed hoc, lector studiose, semper intende, ut ad causas psalmorum nominum istorum significantias aptatas intelligas. Nam si textum psalmi diligentius intuearis, nullum ex eis verbum vacare posse deprehendes. Quapropter evenit, ut modo diversitas, modo similitudo titulorum Dominum Salvatorem intendere videatur. Sed dum diversum est, fastidium relevat; cum unum intelligentiae nostrae aciem stabili firmitate consolidat; sic utrumque noscitur esse proficuum, quod edictum constat pro salute cunctorum. Loquuntur autem et in boo psalmo filii Core, quos vexillo crucis mater signat Ecclesia.