# In Psalterium Expositio 1.46.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.46.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.46.10

Vers. 8. Regnavit Dominus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Venerunt filii Core ad saeculi futuri perpetuam felicitatem, ubi jam dicunt Dominum gentibus regnaturum; nam quamvis et nunc omnibus regnet, tunc tamen proprie regnare dicitur, quando in suis fidelibus manifestius habitare monstratur. Super omnes gentes, Jerusalem coelestem designat, quae ex omnibus nationibus adunatur. Sequitur: Deus sedet super sedem sanctam suam; Dominum significat Salvatorem, qui sedet ad dexteram Patris, regnans per saecula saeculorum. Et intuere quod ipsam sedem sanctam dicit, ne intelligeres aliqua insensata aut ratione carentia, sed virtutes et thronos quibus ille gloriosus Regnator insidet. Potest hoc et de sanctis intelligi; nam si quis habeat beneficium bonae conversationis, et ipse fit sine dubio sella regalis. Quod si altius intendas totum contra perfidos dicitur; ut audita potestate succumbant, qui humanitatem ejus putant esse temnendam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
