# In Psalterium Expositio 1.46.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.46.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.46.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exsultationis. Cum sit consuetudo luxuriantium elisis manibus personare, et in aurium jucunditatem per eas melos quoddam sine officio sermonis exprimere, plausum istum spiritualiter debemus accipere, qualem et filii crucis potuerunt dicere, et nos oportet audire. Plaudunt ergo manibus qui eleemosynas faciunt, qui aegrotis pro miseratione serviunt, qui aliquod mandatum probis actionibus operantur, aliudve tale quod ad Domini gratiam possit pertinere. Jubilare vero gaudere est. Qui sermo dictus est a juvando, id est delectando: quando gaudium nostrum non articulatis sermonibus, sed confusa voce proferimus. Et ne in solis talibus gaudiis haereremus, addidit, in voce exsultationis: significans psalmodiam, quae Deo pro nominis sui majestate persolvitur; perfectissime commonens, ut laudem Dei sic manus peragat, quatenus gloriam ejus humana lingua non taceat. Decet enim ut praecepta Domini sui et lingua canat, et manus operetur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
