# In Psalterium Expositio 1.46.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.46.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.46.6

Vers. 4. Elegit nobis haereditatem suam speciem Jacob quam dilexit. Elegit nobis, subaudiendum est dare; ut qui venerat ad Israeliticum populum salvandum, hoc magis gentibus pia largitate concederet. Quam similitudinem necesse est in medium revocare, ut rei veritas evidentius possit agnosci. Esan carnalis cibi suavitate [ed., vanitate] pellectus, a fratre suo Jacob lenticulam postulavit (Gen. XXV, 30): cui ille respondit sic esse faciendum, si ei a germano suo primogenitorum gloria cederetur. Ille terrenarum rerum avidus inquisitor cessit honorem suum; eoque facto contigit ut Jacob felici commercio carnalia offerret, quatenus spiritualia conquirere potuisset. ipsa est enim species Jacob, quam Dominus nimis dilexit; ut et fideles famulos suos eadem facere vellet, quae ille sequenda mystica significatione praemonuit. Sic enim Christiani vere dicimur, si terrena offerentes, coelestia conquiramus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
