Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Decursis omnibus quae facta sunt in nativitate Domini Salvatoris, sequitur digna conclusio, ita fuisse visum sicut fuerat ante prophetatum. Ita vero quod dictum est, rerum fidem diligenter expressit; quia totum sic constabat facium, quemadmodum fuerat et promissum. Additum est, in civitate Domini virtutum, ubi et verum auditur, et promissum omne conspicitur. Repetitur in civitate Dei nostri, ut catholicam solam intelligeres, ne sibi hoc nomen ei haereticorum conventicula vindicarent.