Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Suscepimus Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Venerunt pii sacerdotes ad secundam partem, ubi magna laetitia cordis exsultant. Suscepimus non debet generaliter accipi, quia non omnes crediderunt; sed ad catholicos tantum pertinet, qui ejus praecepta secuti sunt. Misericordiam dicunt Dominum Christum, qui exorbitanti mundo misertus est; et ad hoc tantum se voluit videri, ut omnis credens potuisset absolvi. Aptum nomen, certa promissio; ut ille misericordia vocaretur, qui et Salvator vere dicitur et Redemptor. In medio templi tui, synagogam volunt intelligi, ad quam venerat liberandam; sed, eo populo non credente, vocatae gentes misericordia munera perceperant. In medio templi dictum est, ut non credentium improbitas gravius arguatur, qui contempserunt sequi, quem in medio eorum constat esse conspectum.