# In Psalterium Expositio 1.47.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.13

Vers. 11. Secundum nomen tuum, Deus, ire et laus tua in fines terra: justitia plena est dextera tua. Nomen Dei in toto orbe terrarum sine dubio creditur adorandum. Possunt enim aliqui nescire quemadmodum sit colendus, nullus tamen est qui isti nomina non se putet esse subjectum. Hoc ergo dicunt: Sicut in toto orba terrarum reverentia tui nominis dilatatur: ita at in Ecclesia, quae per totum mundum distenditur, devotio tibi laudis offertur. Sequitur, justitia plena est dextera tua. Locum significat ubi isti suat collocandi; ad dexteram quippe ipsius veniunt, quicunque aeterna praemia consequuntur. Plena est ergo dextera ejus justitia, quia in illam partem recapiuntur, qui ipsius munere justi esse meruerint.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
