# In Psalterium Expositio 1.47.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Magnus Dominus et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Considerandum est quemadmodum haec verba per gradus certos admirandae dispositionis ascendant. Quod schema dicitur emphasis. Primo posuit, Magnus Dominus; additum est, laudabilis. Sed ne hoc quoque putares mediocriter esse faciendum, ponitur, nimis; quod non habet terminum neque finem, sed assiduitate sui semper augetur. Magnus ergo, quia potenter omnia fecit. Laudabilis, quia pulchra et mira fecit. Nec tamen sufficit Dominum Patrem nimis dixisse laudandum, nisi et ubi praedicaretur edicerent; scilicet in civitate Dei nostri, id est in Ecclesia catholica. Est enim et civitas non Dei nostri, ut Babylonia illa diaboli, ubi non Deus colitur, sed magis exsecrabili dementia blasphematur. Quapropter necessarie consecutum est ubi Dominus laudaretur; ne eum inter haereticas superstitiones, aut in synagoga veteri putaret aliquis esse praedicandum. Sed ne vel illud dubitares, ubi esset praedicta Ecclesia constituta, intulit, in monte sancto ejus. Mons autem sanctus Christus est Dominus, fundamentum et culmen Ecclesiae suae. Iste mons sanctus est, de quo Daniel propheta dicit: Crevit lapis et factus est mons, ita ut impleret universam faciem term (Dan. II, 35). Consideremus quod hic magnum quidem Dominum Patrem dicat: sed magnus quoque Filius non tacetur; sicut de ipso ad Titum scribens dicit Apostolus: Exspectantes beatam spem, et adventum gloria magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Magnus etiam legitur Spiritus sanctus, sicut scriptam est in Regnorum libro. Ait Dominus ad Eliam: Ecce Dominus transiet, et spiritus magnus et fortis (III Reg. XIX, 11). Erubescat Arianorum insana persuasio. Quis est, rogo, minor, cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus magnus legatur?

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
