# In Psalterium Expositio 1.47.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.4

Vers. 2. Dilatans exsultationes universae terrae mons Sion, latera aquilonis civitas Regis magni. Ne praedictum montem localem suscipere debuisses, dicit eum omni terrae gaudia condonare. Quis est enim iste, nisi Dominus Christus, qui per universalem mundi Ecclesiam valuit profutura gaudia dilatare? Terram hic in bono accipe; significat enim justos, qui copiosa et aeterna praemia consequuntur. Mons vero Sion (sicut saepe dictum esi) designat Ecclesiam, quae interpretatione ipsius nominis, sanctae speculationis virtute completa est. Latera autem aquilonis significant populos infideles, in quibus diaboli regnabat iniquitas; ipse enim dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13). Sed quia peccatores, qui a diabolo tenebantur obnoxii, Deo miserante, conversi sunt; modo mons Sion, et latera aquilonis, id est natio Judaeorum et populi gentium, facta est civitas Regis magni, hoc est Ecclesia catholica, quam de universo mundo constat esse collectam. Ipsa est secunda sabbati quam titulus dixit. Dicuntur quidem et terrarum principes, reges: Magnus autem Rex veraciter dici non potest, nisi solus Deus. Quod autem dixit, Mons Sion, et addidit, latera aquilonis civitas Regis magni, figura est exergasia: id est quoties aliquid breviter proponitur, et subtiliter ac latius explicatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
