# In Psalterium Expositio 1.47.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.47.5

Vers. 3. Deus in gradibus ejus dignoscetur, dum suscipiet eam. Futurum tempus magnae illius judicationis ostenditur, quando Dominus Ecclesiam suam suscipiens, in gradibus, id est in membris suis sanctissimis atque probatissimis ipse cognoscetur. Tunc enim Deus dignoscetur, id est, potentia ipsius virtusque declarabitur, quando Ecclesia illi beatos viros offerre, ipso largiente, monstrabitur: dum secundum gradus meritorum sancta plebs ad dexteram collocatur, sicut dicit Apostolus: Stella ab stella differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 42). Tunc enim in aeternam beatitudinem suscipitur, quando illi perpetua gaudia conceduntur. Ibi Deus dignoscitur, id est, potentia ipsius virtusque declaratur, cum Ecclesiae suae talia praemia sub distinctionibus donat, quae nunquam finienda depereant. Hic enim creditur, quod ibi manifesta visione praestatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
