# In Psalterium Expositio 1.48.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.11

Vers. 9. Et vivet in finem, quoniam non videbit interitum. De illis adhuc dicit, qui laborant in aeternum; isti enim in fine viventes, id est in Domino Salvatore, interitum non videbunt: quia licet corpore moriantur, aeternae vitae munere sunt dilati. Alii versus istos ita peccatoribus aestimant applicandos, dicentes, laborant in aeternum, qui perpetua ultione damnandi sunt; vivent in hoc mundo in fine, qui desperata libertate luxuriant. Quapropter in voluntate erit legentium eligere quid sequantur. Nos tamen de fidelibus hactenus dictum esse perspeximus; nunc audiamus perfidi quanta passuri sint.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
