# In Psalterium Expositio 1.48.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.16

Vers. 14. Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos; et obtinebunt eos justi in matutino. Venit ad tertiam sectionem, ubi justis et impiis pro suis meritis dicit esse reddendum. Peccatores enim in inferno positos mors aeterna depascit. Nam sicut oves lanae suae amissione Jugiter perseverant, sic in illos semper sine imminutione substantiae invenit, quod poena discruciet. Depascet enim a jumentis tractum est, quae herbas non radicitus evellunt, sed abscindunt ipsas potius summitates. Sequitur, et obtinebunt eos justi in matutino. Obtinebunt, dixit superabunt, quod utique in illa resurrectione felicium est, ut malis praemineant. Hic enim justos obtinent peccatores: in illo vero judicio justi infideles modis omnibus obtinebunt. In matutino, ac si diceret, in albescente die cum gloria resurrectionis illuxerit, quando jam beatitudinis claritas aperitur, et inchoat esse dies qui nulla nocte fluitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
