Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Et auxilium eorum veterascet in inferno, et a gloria sua expulsi sunt. Adhuc peccatorum infelicitatem miseriasque describit, quorum auxilia tanquam panni putrefacti veterascunt. Quid enim divitiae praestabunt mortuis? Quid praesumptio humana defunctis, qui cuncta amittunt quibus hic delectati sunt; et in aeternas poenas perveniunt, quas se pati nullatenus crediderunt? Sequitur, et a gloria sua expulsi sunt; de mundo scilicet in quo gloriabantur, vel de illis rebus in quibus decepti infelici sorte praesumebant; sicut in Evangelio diviti dictam est: Stulte, hac nocte auferetur ate anima tua; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)?