# In Psalterium Expositio 1.48.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.18

Vers. 16. Verumtamen Deus liberabit animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Post errores expositos peccatorum, merito sententia Salvatoris infertur; ut sicut humana fragilitas terrore prostrata est, ita spe futuri praemii sublevata consurgat. Nam sive hoc Dominus Christus de se dicat, sive a parte membrorum suorum, ut assolet, loquatur, accommodum est. Ipse enim descendens animam suam ab inferno liberavit; sed simul et illorum qui adventum ejus constanti animo crediderunt. De manu autem inferi, dicit de potestate diaboli, qui ante adventum ejus animas tenebat obnoxias.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
