# In Psalterium Expositio 1.48.22

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.22

Vers. 20. Introibit usque in progeniem patrum suo; rum: usque in aeternum non videbit lumen. Qui patres pessimos imitantur, eorum societate damnandi sunt; et ideo peccatores dicit usque ad patrum suorum progenies introisse. Patres enim ipsorum appellavit non tantum ex semine carnis, quantum quos morum imitatione secuti sunt; sicut in Evangelio dicit incredulis: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Addidit, usque in aeternum non videbit lumen: quia sicut peccata tenebrosa sunt, ita peccatoribus sapientiae lumen auferunt· Et ideo dixit, in aeternum non videbit lumen, quoniam nec in isto mundo illuminatus fuit, cujus cor noxium caligo erroris obsedit. Simili modo nec in aeternum videbit lumen, quod hic vitio suae pravitatis habere non meruit. Lumen enim verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), Christus est Dominus, quem solummodo in Deitate sua videre sanctorum est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
