Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.24
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Legendus saepius psalmus, et in thesaurario memoriae reponendus, quando ipse in principiis admonet, ut cordis auribus audiatur. Ipse enim testatus est ejus meritum, qui eum monuit studiose ab universis mundi partibus audiendum. Totum habet quidquid ad inspectivam, quidquid ad moratam pertinet disciplinam; sicut versus ille pollicitus est: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Resignavit nobis sancta Veritas quae promisit: faciat nunc sensibus nostris dulcescere, atque inhaerere quod praecipit.