# In Psalterium Expositio 1.48.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.48.4

Vers. 2. Quique terrigenae, et filii hominum; simul in unum dives et pauper. Adhuc in ipso studio Dominus perseverat; ut conventus audiendi omnium fieret, ne quis eum mediocre aliquid crederet esse locuturum. Terrigenas peccatores oportet intelligi qui vitia terrena sectantur; et isti in partem Adae primi hominis merito reputantur, quia ille non filius hominis, sed ipse primus homo fuisse declaratur. Huic contrarium est quod dixit, filli hominum; justos enim tali dicto debuimus advertere, qui in sortem Christi veniunt: quoniam et ipse Christus Filius hominis esse praedicatur. Et memento quia contra Adam ipse semper opponitur; merito, quando quod per illum periit, isto veniente, salvatum est. Sequitur, simul in unum dives et pauper, Ecce ista sententia, quae superius promittebatur, eluxit. De Christo enim Domino dicitur, simul in unum dives et pauper: dives, quia Deus; pauper, quia homo; sicut dicit Apostolus: Mementote gratiae Domini nostri Jesu Christi, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives; ut illius paupertate vos divites essetis (II Cor. VIII, 9). Merito ergo tam magna promissa sunt, cum tam praecipua et salutaria dicta sequerentur. Superiorum dictorum brevis explanatio est; dives pertinet ad terrigenam. quia numerosis peccatis probatur opulentus; pauper respicit ad filios hominum, quia in vita [ed., ambitu] hujus saeculi pauperes sunt, ut futuras divitias …lenissime consequantur; sicut in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
