Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Excolit quod superius coepit, non humanam, sed divinam se sapientiam atque prudentiam esse locuturum; id est Dominum Christum, de quo dicit Apostolus: Nos autem praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Salomon quoque testatur (Prov. I, 2) scire sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae. Sapientia pertinet ad mysteria divina declaranda; prudentia vero ad mores probabiles instruendos; sie omnis sermo divinus duabus bis virtutibus plenissimus indicatur. Hinc enim quae narraturus est inchoavit, quae sint verba sua mirabili prius complexione describens, ut omnes desideranter quaererent quod promissum sub tali praedicatione sentirent.