Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: quoniam exacerbaverunt te, Domine. Per hanc sententiam discimus, quod tantum unusquisque a Divinitate repellitur, quantum ejus peccata cumulantur. Quantitas enim delicti mensura repudii est: dum tantum ab illo reus longior redditur, quantum numeroso crimine dilatatur. Expelle, propter cogitationes praesumptas, dicitur: quia jam temeraria voluntate decepti, videbantur sibi bonis omnibus intromissi. Expulsos enim illos dicimus, qui de loco aliquo interiore jactantur. Exacerbaverunt enim aegroti mali medicum bonum, qui remedia salutis suae insensibili duritia respuerunt.