# In Psalterium Expositio 1.5.14

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.5.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.5.14

Vers. 14. Et latentur omnes qui sperant in te: in aeternum exsultabunt. Postquam impiorum debitas retributiones asseruit, nunc Ecclesia redit ad sanctos, quorum congregatione beata dignoscitur: ne sileret bonorum praemia quae noverat esse ventura. Considera quod ea quae in capite versus supplicans petit, sequenti parte eadem promittit: ne putaretur ambiguum quod certissime sperabatur esse venturum. Et ne crederetur temporalis esse laetitia, dictum est: in aeternum: ubi gaudii nullus est finis, dum continue percepta praemia possidentur. Intuere quod in aeternum exsultare dicit sperantes in Domino, quoniam in ista temporalitate gaudere videmur et impii; in futuro autem sola exsultabit semper Ecclesia.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
