Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.18
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam suavis oratio sanctae matris audita est, quae nos et fide generat, et religiosa institutione conformat. Ignaros docet, parvulos fovet, afflictos relevat, et illos ad propria ubera nutriendos colligit, quos sui dogmatis esse cognoscit. Supplicat enim, ut rogare discamus; malos refugii, ut pessimos exsecremur; confidit in Domino, ut et nos de ipso praesumere debeamus. Sic tanquam veneranda mater, verba tradit parvulis ad loquendum; ut in nobis coalescens orationis affectus, et psalmodiam praestet humanis actibus consolatricem, et congruentem divinis jussionibus actionem. Loquamur ergo quod admonet, sapiamus quod credit, amemus certe quod diligit, ut cum ejus animum sequimur, tunc ipsius filii sine dubitatione reddamur. Quintus autem numerus, in quo hic psalmus noscitur constitutus, tribuendus est Pentateucho, quod sola Ecclesia catholica vere intelligit, quae promissam atque exspectatam pleniludinem legis accepit.