Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum L
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.50.2
Unproofread scanNot analysed yet
…Quanta, rogo, beato viro in agnitione culpae suae fuit humilitas, cui tanta est post veniam in satisfactione constantia? Peregrinum et insolitum illic adulterii fuisse crimen ostenditur, quod tanta mentis intentione defletur. Latronis quidem nos invitat repentina confessio, Petri lacrymas subito gaudemus fuisse respectas, blanditur nobis momentanea humilitas publicani; David autem, dum sua peccata nititur prolixius detergere, dedit unde se generalitas possit absolvere; fecitque ut lacrymae suae, dum per posteriorum ora decurrunt, nulla temporis prolixitate siccentur. Consideremus etiam quae fuerit humilitas in propheta. Cor principis vox quasi privata conterruit, et iratus est potius sibi, qui se cognovit justa objurgatione culpari. Tam ingentium populorum rector sibi erat vehementissimus tortor, exigens a se poenas quas jussione vix ferre poterat aliena. Vulgo mos est peccata sua callidis allegationibus excusare; rex autem potentissimus in conspectu omnium se potius elegit addicere: constituens. se reum, cujus consueverat populus formidare judicium. Quapropter ideo a Domino absolvi meruit, quia sua vitia non defendit. O peccata in rebus laetissimis plus cavenda. In Saulis persecutione numerosas virtutes exercuit, qui positus in regni securitate peccavit. Quo facto docemur felicitatem mundi [istius non oportere perquiri, quando magis in afflictione proficitur, fet in prosperitate peccatur. Meminisse autem debemus in hoc psalmo statum esse, qui dicitur concessio. Concessio est enim, cum reus non id quod fecit aliqua concertatione defendit, sed ut ignoscatur postulat absolute. Quod generaliter in omnibus psalmis poenilentium reperiri posse non dubium est.