# In Psalterium Expositio 1.50.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.50.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.50.5

Vers. 3. Usquequaque lava me ab injustitia [mss. A, B, F. iniquitate] mea; et a delicto meo munda me. Studiose debet dilui, qui criminum veneno fuscatus est; quia incuriose non abluitur, qui tenebrosa infectione maculatur. Usquequaque, undique, ab omni parte, ut et illa simul ignosceret, quae prius se noverat admisisse. Potest enim aliquis sic lavari, ut tamen non sit omnino purissimus. Sed addidit, munda me, quatenus in eo nihil remanere posset immundum. Sed istud lavacrum, quod sic abluit maculas peccatorum, ut supra nivem possit dealbare quod sordidum est, salutiferi baptismatis cognoscitur indicare puritatem: ubi sic omnia ct originalia delicta, et propria admissa mandantur, ut illi nos restituat puritati in qua primus Adam noscitur esse procreatus. Sed utinam conservaremus tanti muneris dignitatem, ne nos iterum pullulantia peccata fuscarent. Petit ergo propheta in praefiguratione sacri baptismatis mundari ab injustitia sua, ne, in securitate remissus, negligens videretur esse post veniam. Nam maxime debet caveri ne finitima nostra reddantur obnoxia; sicut Salomon dicit: In fine suo laudabitur omnis vir (Eccli. XI, 30).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
