# In Psalterium Expositio 1.50.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.50.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.50.9

Vers. 7. Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Sicut superiori versu per commune delicium approbavit, quia nemo a peccatis redderetur exceptus, sic iterum per suam confessionem sibi supplicat subveniri, quoniam in confitendo peccato veritatem dixit, quam Dominus Deus supra sacrificia plus requirit. Non enim Deus delectatur poenis nostris, sed confessionem quaerit erroris, sicut scriptum est: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Incerta sunt quae omnino discerni non possunt, sed aliquibus ambiguitatibus colliguntur. Occulta vero sunt quae nec oculus conspicit, nec mens humana dijudicat. Haec duo non solum sibi revelata dicit, sed manifestata profitetur; ut quod fuerat vel suspicari arduum, provenerit illi in declaratione manifestum. Et nota quod collata sibi munera pulchra definitione complectitur. Dicendo enim, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, prophetia quid sit ostendit? Onus aliud addit reatui suo, ut cum beneficia numerat, culpa semper accrescat. Incerta ergo et occulta sunt quae Deus illi in Filii sui manifestatione revelavit· Primum ut agnosceret eum habere Filium, deinde ut ipsum nosset ex suo semine in carnis ossumptione venturum; ut passionis quoque futura praediceret, et resurrectionis gloriam nuntiaret; et inde non se dicit debuisse peccare, cum talia meruisset agnoscere. O sancta simplicitas! quis tantum suae defensioni studere potuit, quantam iste in propria condemnatione laboravit? Quod argumentum dicitur A causis. Dicit enim post tot collata beneficia, ad talia se non debuisse pervenire peccata.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
