Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.6.16
Unproofread scanNot analysed yet
Inveteravi inter omnes inimicos meos. Inveteravi, id est, in veteris hominis Adae antiquitate permansi, qui ad differentiam novi hominis, id est, Christi, vetustus merito nuncupatur. Inter omnes inimicos meos: sive inter spiritus diabolicos, sive inter nostra peccata. Ipsa sunt enim veraciter adversa, quae animas in tartarum deducunt, et adhuc feraliter blandiuntur. Completa est promissa narratio: est enim, sicut praecipitur, brevis et lucida, idonea quoque ad iracundiam judicis temperandam. Nunc de saluberrima correctione dicendum est.