# In Psalterium Expositio 1.6.19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.19

Vers. 11. Erubescant et conturbentur omnes inimici mei: avertantur retrorsum, et erubescant valde velociter. Tribus panibus decursis, venit ad ultimam conclusionem. Conclusio est enim exitus et determinatio totius orationis: ubi jam, ut exauditum decebat, laetus exsultat. Quoniam ista quaedam formula poenitentiam est, ut inchoent a lacrymis, et desinant In laetitia; quatenus tali exemplo possit agnosci verum esse quod legitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Et intuere quod sancta conscientia poenitentis, a peccatis suis facta libera, ecclesiasticis regulis obsecundans, mox pro inimicis suis, ut convertantur, exorat; ut, sicut ille suscepit veniam, ita et inimicos ejus carnales ad Domini gratiam redire contingat. Nam cum dicit: Erubescant, vult eos tanta compunctione illuminari, ut pro his quae agebant, ipsi potius erubescant, et intelligant perniciosos actus, quos pridem sibi putabant esse proficuos. Conturbentur autem dictum est, timore futuri judicii, et Scripturarum praedicatione terribili: ne in illas poenas miserrimi hominum cadant, quas peccatoribus lex divina pronuntiat esse venturas. Cum dicit, mei, relaxavit odium cui multitudo fuerat donata culparum. Sequitur: Avertantur retrorsum, ut non permittantur ire quo tendunt; sed cum redeunt, ab inferni fovea liberentur. Hoc enim et Petro dictum est humana cogitanti: Redi retro. Satanas (Marc. VIII, 33); scilicet ne sapias illa quae sapis. Malus enim, cum retrorsum redit, emendatur; cum justus, offendit. Sed quoniam hic de peccatoribus agebatur, bene illis optata est votiva conversio. Et ne eos diutius judicaret forsitan differendos, addidit: Et erubescant valde velociter. O desiderium sanctae mentis eximium! Quis enim in causa sua amplius petere potuit quam iste qui pro inimicis suis acerrimis postulavit? Talium itaque Dominus miseretur, qui misericordiae momenta non negligunt; sicut in Evangelio scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
