# In Psalterium Expositio 1.6.2

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.6.2

Verum istum diem a conditione mundi, alii dicunt post annorum sex millia esse venturum; propterea quod septimo die Dominus, ab opere suo legitur in illa rerum conditione quievisse: mille annos per dies singulos computantes, quia legitur: Ante conspectum ejus mille anni sicut dies unus (Psal. LXXXIX, 4). Alii putant post annorum septem millia, id est, transacta istius saeculi septimana, octavo die illam aeternam lucem posse declarari; sicut et Domini nostri resurrectio habita fuisse cognoscitur. Sed cum dicat ipse Dominus in Evangelio (Matth. XXIV, 36; Marc. XIII, 32), hunc diem, nec Filium nosse, nimis importunum est illud studiose quaerere, quod nobis utiliter divina providentia noluit revelare. Quapropter ad sermonem tituli declarandum nosse sufficiat, post hujus saeculi finem, illum diem esse venturum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
