# In Psalterium Expositio 1.8.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.8.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.8.10

Vers. 8. Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Superius de gloria ejus et honore narratum est: nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini majestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, Super opera manuum tuarum, omnis illi creatura subjecta monstratur; quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum, quippe qui judicaturus est mundum. Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse nec supera; sient de hoc loco testatur Apostolus coelestis expositor: In eo enim in quo ei omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei (Hebr. II, 8). Nam et alio loco dicit: Adorate eum, omnes angeli ejus (Psal. XCVI, 8). Addidit: sub pedibus ejus, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur auctorem. Et respice omnia suis locis fuisse servata. Quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum; post ascensionem dicit pedibus ejus omnia fuisse subjecta, ut ista distinctio, et dubietatem titubantibus auferat, et gloriam sanctae incarnationis ostendat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
