# In Psalterium Expositio 1.8.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.8.11

Vers. 9. Oves et boves, insuper et pecora campi. In hoc et alio versu qui sequitur, argumentum est quod dicitur per enumerationem. Verum haec et alia nomina, quae sequuntur, allegorice dicta debemus accipere, ne post rationales creaturas incompetenter pecora vel jumenta posuisse videatur. Oves electum populum significant Christianum, sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas (Joan. XXI, 18). Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde quia mundi exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec justus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus exarantes, virtutum messem germinare focerunt. Nec vacat quod dicit, insuper, quia non solum illi sancti subjecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis talibus majore gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est in mundi istius voluptate pascuntur; oves sunt, cum jam intra septa Domini clauduntur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
