Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Viii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.8.14
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. De duabus naturis Domini Christi, et secundus psalmus, et iste loculi sunt: quamvis et alii subsequantur: id est, vigesimus, septuagesimus primus, octogesimus primus, centesimus primus, centesimus nonus, et centesimus tricesimus octavus; ut obscurum iter hujus saeculi gradi entes, quasi plurimis lampadibus incensis, in haereticas cautes minime valeamus incidere. Quapropter tanti beneficii cognoscamus auctorem. Unus est enim Dominus Christus, genitus ex Patre sine tempore, natus ex matre sub tempore. Prius mundum creavit ex nihilo, post ingenti liberavit exilio. Talis est enim Dei et hominis facta connexio, ut utrumque integrum, utrumque permaneat sine aliqua confusione distinctum. Neque enim aut divinitas impassibilis mutari potuit, aut humanitas aliud, nisi ut meliorata semper maneret, accepit. Sic enim verus atque omnipotens mediator effectus est, ut qui in forma Dei Patri erat aequalis, fieret et nobis carnis assumptione consimilis. In se enim permanere fecit juncta, quae voluit esse pacifica. Hoc est spei nostrae singulare praesidium, redemptionis indebitum munus, mortis exitium, vita sanctorum. Quale enim, rogo, genus est pietatis, ut ille angelorum Dominus usque ad formam servi fuerit venire dignatus, ut mors cum auctore suo diabolo vinceretur, qui mundum suis vinculis tenebat obnoxium? Unde beatus Ambrosius hymnum Natalis Domini eloquentiae suae pulcherrimo flore compinxit (Tom. V, hym. 24), ut pius sacerdos festivitati tantae dignum munus offerret. Ait enim: Procedens de thalamo suo pudoris aula regia, geminae gigas substantiae, alacris ut currat viam, et caetera quae supra humanum ingenium vir sanctus excoluit. Nam et ipse numerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo etenim animae ingressae sunt in arcam Noe, quae mundo pereunte salvatae sunt: octavus filius Jesse, David fuit, quem a Domino constat electum; octavo etiam die circumcisio purificabat Hebraeos; octavo, id est dominico die Dominus surrexit a mortuis, in quo humani generis spes ab impiorum inferno in coelorum est elavata fastigium. Istae autem numerus est quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Philolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat; eo quod omnes in ipso videantur harmonicae convenire rationes.