# In Psalterium Expositio 1.8.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.8.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.8.7

Vers. 5. Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum; lunam et stellas, quas tu fundasti. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et in sanctis hominibus constituta. Ait enim, Videbo coelos, id est libros evangelicos, qui coeli merito dicuntur, quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum (Isai. XL, 12). Sed qui sint isti coeli, breviter definivit opera digitorum tuorum; nam cum legatur in Exodo (Cap. XXXI, 18), digito Domini legem fuisse conscriptam, quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt, hic ideo positam aestimo, digitorum, ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet; sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae (Isai. XL, 12). Quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim Dei dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio, et Spiritui sancto, id est uni Deo aptissime convenire. Sequitur: Lunam et stellas quas tu fundasti. Augmenta et imminutiones suas, quas patitur luna, se visuram dicit Ecclesia: ut modo crescat fide multorum, modo martyrum fine aliquibus imminuta videatur. Quae similitudines propter opiniones hominum frequenter dantur Ecclesiae. Caeterum illa afflictionibus crescit, et contritionibus semper augetur. Luna enim multis rebus a se discrepantibus comparatur: modo omni Ecclesiae, ut est illud: Donec extollatur luna (Psal. LXXI, 7); modo membro ejus lucidissimo, ut est hic; modo stulto, ut ait Salomon: Stultus ut luna mutatur (Eccle. XXVII, 12). Subjunxit quoque stellas, justos homines et religio? sos, de quibus scriptum est: Sicut stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Addidit: quas tu fundasti, ut cognosceremus omnia in praedestinationis ejus fundata judicio. Sive hoc ad deitatem Verbi pertinet exprimendam, ut in illa conditione rerum omnia fecisse crederetur. In his enim tribus videtur universa complexus, sicut est illud: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Ubi cum duas res posuerit, cuncta complexus est, mirabili ordine praedicanda disponens; ut, quia erat post de sancta incarnatione locuturus, prius ejus deitatem et omnipotentiam ostendere debuisset.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
