Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Viii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.8.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Minuisti [ed. ,Minorasti] eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum. Hinc jam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis su« spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Sequitur: Paulo minus ab angelis; quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit: Paulo minus, quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi credulitatem Deus, in eo quod homo est factus, exaltatus accepit. Corona enim orbis circulo competenter aptatur, quoniam ad ejus similitudinem universa mundi extremitas formata est.