# In Psalterium Expositio 1.9.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.1

In finem pro occultis filii psalmus David. Finis iste quid significet saepe jam dictum est, non in quo deficit, sed in quo crescitur, ex quo vere reparamur, qui nobis initium bonorum, terminus est malorum; ad quem Judaei non perveniunt, quoniam sua incredulitate deficiunt. Pro occultis filii, personam significat Domini Salvatoris. Nam cum nomen aliquod ad quem pertineat non ponitur, necesse est ut hoc dictum de summitate aliqua sentiatur. Supra enim ubi voluit Absalom intelligi, pronuntiavit filii sui; hic vero quod ad unigeniti Verbi referri desideravit excellentissimam summitatem, Filii tantum dixit, qui est omnipotens atque inenarrabiliter Filius, coaeternus Patri, faciens quae vult in coelo et in terra. Simili modo in Evangelio dictum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Non enim ibi secutum est, Dei, sed tantum vocabulum Ipsum purum sine aliqua adjectione sufficit. Pro occultis autem positum est numero plurali, quia non unum, sed duplex hic cognoscitur esse mysterium; significat enim incarnationem Domini et futurum judicium, de quibus psalmus iste dicturus est. Sed jam humanitas Christi manifestata dignoscitur, cujus adhuc judicium sustinetur. Sed cum audimus pro occultis, praebere debemus intentum animum lectioni: ut nobis, juvante Domino, reserentur, quae praedicuntur occulta.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
