# In Psalterium Expositio 1.9.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.11

Vers. 9. Et factus est Dominus refugium pauperum, adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Copiosa spes pauperum et magna cogitatio gaudiorum, ipsum refugium habere quem judicem. Audivimus pauperem, sed non omnem putemus inopem. Pauper ille Dei est, qui terrena eupiditate vacuatus, coelesti desiderat largitate ditescere. Et ne imbecillitate sua pavescerent corda fidelium, sequitur magni auxilii firma promissio: Adjutor in opportunitatibus: quia illud est adjutorium dulcissimum, quod in necessitate praestatur. Ipsamque iterum opportunitatem evidenter expressit, dicens: In tribulatione, quando animus afflictorum ad compunctionis studium avidius incitatur, sicut in alio psalmo dicturus est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me (Psal. XLIX, 15).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
