Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est: non est oblitus orationem pauperum. Quia superius dixerat: Gentibus praedicate, et multos eorum constat occisos: ne quis putaret inultum esse quod gestum est, sequitur sanguinem martyrum ab impiis persecutoribus esse requirendum, ut in aeternum recipiant quod temporaliter effecerunt. Memoratus est, mirabiliter ad utrumque positum est: ut et persecutores vindicta terreret, et martyres promissio benigna reficeret. Non est oblitus, ad conquerendum infirmitatem dicitur roborandam, qui propter longinquitatem futuri judicii retributiones Deum aestimant aliquatenus oblivisci. Orationem pauperum, petitionem dicit justorum, quam ex sua persona subter adjungit, ut de unoquoque fideli hoc intelligas, quod sibi propheta postulat largiendum.