# In Psalterium Expositio 1.9.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.16

Vers. 14. Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filice Sion. Exsultabo in salutari tuo. Gratissima est portarum ista repetitio, ubi unum quidem nomen, sed res omnino diversae sunt; in illis mortis est aditus: in istis vitalis reperitur introitus. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus, in istis portis Ecclesiae, quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum se laudes Domini pollicetur; per quas nomen ejus eximium toto orbe celebratur. Sion enim reliquas mundi generavit Ecclesias, quia ibi natum est unde fidei nostrae venisse constat exordium, quod manavit latius in toto orbe terrarum. Salutare Patris Christus est Dominus, virtus et sapientia ejus, qui nobis aeternam requiem tribuit et salutem. Merito ergo propheta in ipso se exsultare dicit, ubi gaudii nullus est finis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
