# In Psalterium Expositio 1.9.26

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.26

Vers. 23. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicetur. Irritavit Dominum peccator. Reddita est causa quae peccatores cogitationibus suis faciat illigari. Malus enim dum praedicatur extollitur; nec de correctione cogitat, cui laudator blandiens invenitur. Sequitur exaggeratio iniquitatis; ut ille benedicatur, qui male potius actitare cognoscitur. Verum iste qui adulantium falsitale deceptus, in magnam se superbiam dominationis evexerit, quod proprie de Antichristo datur intelligi, qui fallentium catervis eousque perducitur, ut se non solum regem terrenum, sed etiam rerum omnium praedicet deum; sicut Apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, et extollat se super omne quod colitur, et quod dicitur Deus (II Thes. II, 4). Sed ista illi proficiunt ad ruinam; irritat enim verum Dominum, ut falsus deus flammis ultricibus addicatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
