Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.36
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 33. Exsurge, Domine Deus meust et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum in finem. Decursis qualuor partibus, nunc exaltative propheta se convertit ad quintam: supplicans fieri quod tamen sciebat esse venturum. Exsurge dicitur, citius surge, hoc est celeriter veni. Exaltetur manus tua: manus operationem significat: sed ista Dei operatio judicium est, quod exspectamus esse venturum. Illud enim desiderabat venire, ubi iste superbus posset occumbere. Ne obliviscaris pauperum in finem. Contra quos impius dicebat: Avertit faciem snami ne videat usque in finem. Nunc rogat ne secundum votum Antichristi obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi futura) est retributio meritorum. Vers. 34. Propter quid irritavit impius Deum [mss. ,Dominum peccator]? Dixit enim in corde suo, non requiret. In hoc versu mirabili brevitate et sciscitatio praemittitur, et responsio apta consequitur. Interrogative enim pronuntiandum est: Propter quid irritavit impius Deum? Deinde respondendum est: Dixit enim in corde suo, non requiret. Constat quippe, ideo Dominum irritatum, quoniam eum impius facta sua non putabat posse requirere. Sed inveniet memorem, quem sperabat oblitum, et usque ad immensum sentit recipi, quae prae multitudine delictorum credebat in memoria non teneri.