Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.41
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 39. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, concupiscentiam cordis eorum exaudivit auris tua. Bene vota justorum verbis congruis exprimuntur. Dicit anim, desiderium pauperum, quod fit semper amore praemisso, ut illic eum evidenter videre cupiant, ubi nunc etiam mentis lumine transferuntur. Sequitur, concupiscentiam cordis eorum. Hoc verbum constat esse violentius. Concupiscentia enim ibi dicitur, ubi conjuratis quodammodo animae viribus aliquid ardore mentis appetitur. Sequitur, exaudivit auris tua. Quod regulariter debemus advertere, nihil in Deo corporalium esse membrorum, sed virtutis ejus effectus, qua audit, auris vocatur; qua videt, oculus; qua perficit, manus. Verum haec dicta condantur memoriae, ne, quia crebro repetenda sunt, nos ipsa repetendo fastidium facere videamur.