Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et perient a facie tua. Quamvis multos inimicos habuerit, tamen hic modo Saulem convenienter advertimus. Retrorsum enim dixit, quia non potuit oblinere quod voluit; sed magis quanto ille nequiter persequebatur, tanto iste tolerando improbum justior apparebat. Et cum prius inimicum dixerit numero singulari, hic dicit infirmabuntur: quia rex persecutor erat, qui voluntates suas multis famulantibus exerebat. Quapropter congrue dictum est infirmabuntur, quia Dei voluntate omnes inefficaces generaliter exstiterunt. Et perient a facie tua, dum ego ad te devota mente confugio. Iniquus enim ante faciem tuam, id est ante gratiam tuam, non venit, quia persequitur innocentem.