# In Psalterium Expositio 1.9.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/1.9.6

Vers. 4. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam: sedes super thronum qui judicas aequitatem. Cum duo ex diversa parte confligunt, necesse est unum offendere, cum alterum contigerit obtinere. Probata ergo prophetae causa, odium fuisse constat adversi: quia non poterat persecutor placere, cum decreverit Dominus eum qui impie premebatur eripere. Sed cum dicit, judicium meum et causam meam, prosperam sibi testatur fuisse sententiam. Sic et navigantes suum ventum dicunt, quando illis eventus prosperitatis arriserit. Sedes super thronum: Domino dicitur Christo, qui nunc sedet ad dexteram Patris, unde venturus est judicare vivos et mortuos. Sedes autem, prophetiae virtute, praesens dictum est pro futuro. Nam sessionem istam ad incarnationem Domini pertinere manifestum est, quae adhuc illo tempore non videbatur effecta. Thronum significat tribunal futuri judicii, in quo Dominus Christus majestatis suae honorabili potestate sessurus est. Judicas aequitatem. Et hic tempus praesens pro futuro dixit. Judicaturus est enim aequitatem, cum ad disceptandum post finem mundi reluxerit. Quae figura dicitur idea, cum speciem rei futurae velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hoc etiam in subsequentibus latius explicabitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
