Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. Hinc jam sacratissimus Domini secundus adventus exponitur, quando increpabuntur gentes incredulae, et diabolus cum machinationibus suis peribit in aeternum. Tunc enim non remanebit ejus tempestuosa perversitas, quando erunt omnia, Domino praestante, tranquilla. Nam quis ulterius in regno Domini aut diabolum nominet, aut ejus sequaces, cum Dominicam civitatem nec adversitas concutiat, nec ullus hostis invadat? Quid sit quoque aeternum decenter expositum est, saeculum saeculi. Saeculum futurum Domini significat regnum, quod nulla aetate, nullo tempore finietur. Et ne possit aliqua permixtione confundi, dictum est, saeculi, id est hujus quo nunc utimur subsequium. Istud enim sibi redeundo succedit, et temporibus exemplis, annuis revolutionibus iteratur; illud autem non ad initium redit, sed sine aliqua mutatione jugiter perseverat. Quapropter desinant haeretici dicere, aliquando diabolum cum sequacibus suis ad gratiam posse revocari, quando sic evidenter audiunt eos in aeternum, et in saeculum saeculi esse damnandos, ut nec nominis eorum possit remanere vestigium.