Latin
Part 2, Titulus Psalmi Li
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Confitebor tibi, Domine, in saeculum quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam[ed. ,quod] bonum est ante conspectum sanctorum tuorum. Dum bona suae confessionis saluberrimus praedicator enuntiat, quemadmodum nos facere debeamus ostendit. Hic enim datum est confiteri, ut ibi mereamur absolvi. Adjecit, quia fecisti: ubi intelligendum est per figuram eclipsim, misericordiam, in qua se superius sperasse testatus est. Sequitur, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Nomen ejus exspectat, qui se in judicio Domini Salvatoris per misericordiam ejus credit esse salvandum, dum vocabulum tale in se aestimat esse complendum. Quod jure dicitur bonum, ubi et spes salutis, et totius vitae palma suscipitur. Additum est quoque, ante conspectum sanctorum tuorum, quando jam gaudium generale justorum est, et concordi exsultatione laus Domini sine fine cantabitur.