# In Psalterium Expositio 2.1.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Titulus Psalmi Li. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.12

Conclusio psalmi. Post illas quinquagesimi psalmi felices lacrymas, et expiationem beatissimam peccatorum, quam laetus, propheta in adversarium Domini divinitatis amore prorupit, devotissime hostem regis sui persequitur, qui peccatorum fuerat adversitate liberatus. Sed quamvis diversis locis et laus inveniatur et vituperatio, quae pertinent ad demonstrativum genus; in isto tamen psalmo pulcherrime paries utrasque complexus est. A principio siquidem usque ad illud, übi ait: Praevaluit in vanitate sua, partem vituperationis exsequitur. Inde vero quae sequuntur usque ad finem, laudativae qualitatis forma monstratur. Sic perfectio demonstrativi generis utrisque lateribus constat impleta. Meminisse quoque nos congruit secundum hunc esse psalmum, qui Antichristi prophetavit adventum, mirabili sibi dispositione conjunctum. Nam sicut per Eliam et Enoch, duobus est viris sanctissimis in fine sacculi destruendus, ita et per hos geminos psalmos, ne occultus terreat Antichristus indicatur. Unde convenienter post quinquagesimum hic psalmus est positus, quoniam filius iniquitatis, de quo loquitur, terminum remissionis excedens, nullam veniam habere cognoscitur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
