# In Psalterium Expositio 2.1.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Titulus Psalmi Li. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.5

Vers. 3. Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Nunquam malum derelinquit qui cognoscitur amare quod peccat. Illas enim res absolute deserimus, quas, odio interveniente, damnamus. Nam peccator iste nequissimus diligere dicitur vilia sua, qui exsecrabili morbo corruptus, illud magis appetibile judicat, quod boni mores semper accusant. Et ut culpis ejus augmenta congeminet, addidit, super benignitatem; ut, etsi animum ejus aliquando benignitas tangeret, mox tanquam detestabile vilium repudiata [ms. A., repudians] sorderet. Sequitur, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Plerumque homines qui peccata faciunt, per decorem se compositae locutionis abscondunt. Nolunt io se deprehendi quae norunt generalitatis exsecratione damnari. Iste autem sic professus est malum, ut loqui non erubescat quae sapientium vota repudiant. Et respice quemadmodum multas res his tribus versibus breviter intimavit. Quae figura dicitur leptologia, id est subtilis locutio, quando res singulae minutatim ac subtiliter indicantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
