Latin
Part 2, Titulus Psalmi Li
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. Interposito diapsalmate, venit ad secundam partem. Sed quamvis nobis sceleratissimum aliquem proponamus, quis erit cujus tanquam de praecipitio montis dolosa verba descendant? Sed de Antichristo vere dicitur, qui praeposteratis moribus atque confusis diligit iniquitatem; currit ad omnia verba praecipitationis, jubet quod nullum juvat; et totum cum dolo loquitur, a quo nulli profutura censentur.