# In Psalterium Expositio 2.1.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Titulus Psalmi Li. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.1.7

Vers. 5. Propterea destruet te Dem in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo suo, et radicem tuam de terra viventium. Destruet Deus in hac vita prosperrime quos iterum aedificare decreverit; in finem autem qui destruitur, aeternis suppliciis deputatur. Nam propter illa quae superius dicta sunt, in fine j saeculi ore Domini tyrannus ille plectendus est; ut tam ingens nequitia adventu summi Judicis destruatur, cujus potentiae tempora Danice quoque definit dicens: Quoniam in tempus temporum, et dimidium temporis, in consummanda dispersione fient omnia haec (Dan. XII, 7). Sequitur: Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo suo. Poena ingens, formidolosa damnatio! de amoenissimo Domini tabernaculo evelli, et in perpetuis ignibus mancipari: ubi nec virere cuiquam datum est, nec florere concessum; sed tanquam arbor grandaeva radicitus evulsa, aeterna sterilitate siccabitur. Potest etiam quosdam movere, quod verba Ista Antichristo nequeant convenire. Dicit enim, emigrabit te de tabernaculo suo, cum homo paganissimus ibi non videatur esse plantatus. Sed hoc a membris ipsius potest accipi, qui in Ecclesia quidem corpore videntur esse, non animo; quia sicut fldeles membra sunt Domini Salvatoris, ita et ille suos complices in unam colligit nequitiae societatem. Addidit, et radicem tuam de terra viventium. Radices erunt Antichristi consentanei ministrique diaboli; et ideo radicem ipsius cum ipso de terra viventium dicit esse evellendam, quia cum sanctis Domini nec diabolus, nec Antichristus, nec sequaces eorum habebunt aliquam portionem. Respiciat ejus poenam, qui potentiam ipsius hic putaverit admirandam; et necesse est ut habeat vilissimum, cujus dominium non dubitat amputandum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
