Latin
Part 2, Titulus Psalmi Li
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent. Venit ad tertiam partem, in qua prophetae praevidebat spiritus, quod adhuc datum est post longa tempora provenire. Sed quamvis justi jugiter Deum timeant, et de ejus potentia non desinant magnum aliquid arbitrari, tunc tamen talia videbunt, quae super humanas cogitationes vehementius expavescant. Timebunt ergo, ad gloriam divinam respicit, non ad poenae formidinem; loquitur enim dc beatis. Sequitur: et super eum ridebunt, et dicent. In isto saeculo justi deflent potius quos errare cognoscunt; sicut Apostolus dicit: Ut lugeam multos ex his qui peccaverunt ct non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21). Sed quoniam in futuro judicio poenitentiae non erit locus, merito supra eum justi ridebunt: quoniam sancta Domini patientia a perfido iniqua voluntate contempta est. Sed ne risum ipsum, ut hic plerumque provenit, levissimum putaremus, subsequitur quae verba dicturi sunt; ut cum judicio Domini beatorum consentanea voluntas possit ostendi.